

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 10: Versus 12
Quia Sodomis in die illa.Sodomitae, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideocui multum donatum est, multum ab eo quaeritur, et potentes potenter tormentapatientur[Sap. 6.].